Será que as enquetes se empilham igual aos posts?

Você acha que eu devia voltar a escrever?

Tuesday, September 05, 2006

VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus,


rumoresque senum seueriorum
omnes unius aestimemus assis.
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit breuis lux, 5
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum;
dein, cum milia multa fecerimus, 10
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.

b

Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque? 15
quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis,
oraclum Iouis inter aestuosi
et Batti ueteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox 20
furtiuos hominum uident amores;
tam te basia multa basiare
uesano satis et super Catullo est,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.

(Sugiro a leitura ouvindo Prelude From The Unaccompanied Cello Suite No. 1 In G Major, BWV 1007; Yo-Yo Ma.)

E porque eu escrevo isto? Porque é lindo, oras!

No comments: